CANICLEUM

CANICLEUM
CANICLEUM
arx Constantinopol. seu Palatium Imperiale, cui, qui praeerat, Canicleus seu Caniclinus, vocabatur, Macer in Hierolex. Melius Κανικλεῖον vas erat, in quo asservabatur sacrum encaustum, quô Imperatores diplomata vel Epistolas subsctibebant; unde Caniclinus, dignitas Palatina in eadem Graecorum Imperatorum aula, Graece ὁ ἐπὶ κανικλείου, appellatus. Erat vas illud aureum, gemmis lapillisque distinctum, δοχεῖον έρυθροδάνου διαλιθον χρύσεον, h. e. calamarium aureum margaritis et pretiosissimis gemmis insignitum, uti describitur a Niceta in Manuele, l. 3. num. 4. seu, ut habet Petrus Diaconus, Chron. Casin. l. 4. c. 13. χρυσίμενον σκεῦος εἰς τὰς βασιλικὰς ὑπόγραφὰς, Aureum vas ad Imperatorias subscriptiones. De Encausto vide infra. Sic itaque Caniclinus idem fuerit cum Logotheta, uti pluribus probat Car. du Fresne ad Alexiadem, p. 378. Appellatum est autem vas illud caniculus, κανικλεῖον, quod caniculi formam effigiemque prae se ferret. Salmas. tamen ad Solinum vocem Caniculum a κανοῦν, deducit, quae vox in Glossis τρυβλίον et μαγὶς vertitur, unde canistrum dictum. Vide Pachymerem, l. 8. c. 32. l. 9. c. 24. aliosque laudatos Carolo du Fresne, in Glossar. et supra in voce Calamaricum ac Cana.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”